라틴어 문장 검색

quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:5)
Iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conversam pesti deterrimus et ex hac vel optimatium vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis, quae ante dixi, solet, mirique sunt orbes et quasi circumitus in rebus publicis commutationum et vicissitudinum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:6)
Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:1)
is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque dominatum hominis in alias creaturas repellendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:2)
Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:4)
Sed tanto studio ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:3)
currus tunc et equos telaque naufraga ipsos et proceres et vaga corpora nigrorum videas nare satellitum, arcis iustitium triste tyrannicae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae23)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 5:8)
Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 9:6)
Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 10:15)
cum promitteret amicitiam tyrannus magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 14:21)
hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:2)
Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION